monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 168

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 168
Quapropter et illi qui idem sacrificium oblaturi sunt, sine spurcitia pollutionum esse debent, se etiam continentes ab epulatione et ebrietate, a ioco, a risu, atque a levibus et incompositis moribus; sed sint in reverentia illa, ut successoribus antiquorum patrum de quibus plantati sunt convenit, et in dignitate illa ut honorabiles patronos decet.